Psalms 74

1in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici va 2confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua va 3cum accepero tempus ego iustitias iudicabo va 4liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma va 5dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu va 6nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem va 7quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus va 8quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat va 9quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae va 10ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob va 11et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti

va

Copyright information for VulgJ